Benedictus Deus , et Pater D . N . I . C . qui consolatur nos in omni
tribulatione nostra , ut possimus consolari eos qui in eadem pressura sunt2 .
Et si secundum Dei voluntatem non possimus consolari ad invicem os ad os , possumus tamen spiritu , et per spem Scripturarum in C . I . D . N . Gratia , Misericordia , et Pax a Deo Padre , et Christo lesu D . N . sit semper nobiscum , ut omni tempore in voluntate fideliter custodiamus gratiam Vocationis sanctae .
Et sine intermissione oremus , ut secundum inneffabilem (!) Dei misericordiam , et per Dominum N . LC .[,] resuscitetur in nobis
gratia , quae est in nobis per impositionem manuum presbyterii3 , ut sicut Deus misericorditer Pastores nos in populo vocari
voluit , praestet ut [,] quod humano ore dicimur [,] in suis oculis esse valeamus .
Et sicut non dedit nobis Deus spiritum timoris , sed virtutis , dilectionis , et sobrietatis4 , ita non sit inter nos , qui erubescat testimonium Domini nostri lesu Christi , sed collaboret unusquisque nostrum Evangelio secundum virtutem Dei . Qui nos liberavi !, et vocavit vocatione sua sancta non secundum opera nostra , sed secundum propositum suum , et gratiam , quae data est nobis in Christo lesu5 , quoniam charitate perpetua dilexit nos .
Charitas Dei manifestata est per illuminationem Salvatoris nostri lesu Christi , qui destruxit quidem mortem , illuminavit autem vitam , et incorruptionem per Evangelium6 .
Ergo secundum Evangelium praedicemus lesum Christum Crucifixum , ut ignis divinae charitatis per universam terram vehementer accendatur , et omnes7 secundum innefabilem (!) Dei misericordiam , et per Dominum N . I . C .[,] intercedente Bma Vir-
2 Cf . 2 Cor 1,4 .
3 Cf . 1 Tim 4,14 .
4 2 Tim 1,7 .
5 2 Tim 1,9 .
6 2 Tim 1,10 .
7 omnes : agg . post , sopra la riga .
63