OCL-LL | Page 10

— 6 —
propria domo eiectis , in qua praeter atta dicit : « cum sitis palmites fructiferi vitis divinae Pater caelestis incendio infiiiitae suae caritatis vos purgat tribulatione maxima , ut unamquamque vestrum elevet ad maximum gradum transformationis in Jesum Christum » ( Lett . 1576 ), De litteris latinis , quas Vincentius in forma extensìori mense Maio conscripsit , ( v . appresso ), duae prodierunt die festo Ascensionis Domini , qui incidit in diem 17 mensis , quartini prima dirigebatur ad Ferdinandum II , regem utriusque regni Siculi , cui congratulatur tamquam a Deo electo qui Vicarium Christi hospitaliter exciperet , altera vero ad alumnos collegii Urbani , quibus in memoriam revocat diligentibus
Deum omnia cooperali in bonum , etiam mala quae die ' bus
nostris undique dominantur , et tres die festo Pentecostes , qui incidit in diem 27 mensis . De istis una dirigebatur ad
Melia et Faà di Bruno Londini commorantes et agit de restaurando cultu Bmae Virginis , cum Deus voluerit omnia nos habere per Mariam , necnon de personali perfectione evangelica ; altera ad Presbyteros Britannicae Dominationis , quae agit de spe ecclesiae et de efficacia caritatis apostolicae ; tertia tandem ad primarios Ecclesiae Pastores per manus Decani Sacri Collegii Cardinalis Vincentìi Macchi .
Qua in epistola « ut ovis exterrita propter lupos belatus extollit quantum valet », ut piene exprimat quod in consideratione status universae ecclesiae cor suum adeo commovet , quia non iam una tantum haeresis aut una sola impietas , sed plurimae profugandae sunt atque destruendae , quod per vitam clericorum iuxta sacros canones , per visitationem dioecesis , per celebrationem synodi dioecesanae ac provincialis et efficacissime per concilium oecumenicum fiat oportet .
Die 2 Julii generalis Oudinot cum suis militibus in
Urbem intravit eamque die 14 eiusdem mensis proclama-