PRIMA Fall/Winter 2022 | Page 30

E T C C O N T E S T S F A L L / W I N T E R 2 0 2 2

ELEPHANTUS CALLIDUS

Connor Dunford
Olim erat elephantus callidus . Elephantus in exercitu Punico cum militibus equitibusque incedebat . Imperator exercitum ducebat per Alpes . Imperator erat Hannibal , qui erat fortis et callidus . Exercitus per Alpes incedebat quod Hannibal consilium habuit .
Elephantus non intellexit consilium , quod nemo ei explicaverat , quoniam erat bestia . Tamen , hic elephantus erat bestia unica , nam erat callidior quam omnes elephanti ceteri in exercitu Carthaginis .
Elephantus sibi dixit , “ Quam stulti Punici sunt ! Hannibal est pestis ! Alpes frigidae non me delectant . Quoque , sum fessus et impastus . Volo recedere ad Mauretaniam , in qua habitaveram , ubi terra erat aprica et ubi non erat necesse mihi per totum diem incedere . Quam infelix sum !”
Tum elephantus frustra totam rem militi proximo inquit , sed miles non erat elephantus , igitur non poterat intellegere .
Subito elephantus substitit et intente circumspectavit , nam sonos mirabiles audivit . Tum ille id conspexit : nix et lutum vehementer de monte ruebant !
Milites et bestiae erant confusi quod sonos valde timebant . Miles clamavit , “ Eheu , dei nos puniunt ! Ira montium venit !”
Inter tumultum , elephantus subito consilium cepit . Sine mora , quam celerrime e turba fugit et de monte festinavit . Tandem elephantus fessissimus substitit in valle pulchra .
Sibi dixit , “ Euge ! Quam felix sum ! Nunc sum liber !”
Risit et inquit , “ Milites Punici sunt caudices . Nivem et sonos timebant !”
Tum pastor Romanus , qui in valle habitabat , elephantum audivit . Pastor erat senex , qui per totam vitam bestias curaverat , ita poterat intellegere elephantum .
Pastor inquit , “ Salve , elephante ! Inimicus Carthaginis est amicus Romae !”
Itaque pastor et elephantus erant amici , et elephantus in valle aprica habitabat , ubi erat laetissimus .