Ultio Septimi | Page 30

Ultiō Septimī

L O R E N Z O L E V Y
P R I M A | 3 0
Septimium Fortūna iuvet ; fēlīciter Acmē ! Taedae calda canant carmina sēque colant .
Verba diū vīvant oculīs generāta Catullī Ītaliae gaudī perveterisque dolī , hōc tellūris amōre fugī discrīmina posse inter tot nebulīs ac veniente marī .
Prō pudor , auctor egēns veniae prō stirpe perustā maestā pāginulā corpora solve meā !
Spīritus arte meus scrīptā dēflūxit in ōra Vērōnae geniō culminis atque virō .
Nescie , nōn clausī versūs quī pectora supplent Acmēs distantī trīstis amōre mihī .
Nōs igitur scissī nōbīs post carmen abruptum mīlite mē Syriae dīmidiāque Gelae .
Nī decus aut dūcēs dēsint paulisper amantī , ēlābī nequeō , menteque semper erō . Hanc utinam terram possem dēcēdere vēlōx et geminum peteret quae mihi pulchra lubet !
Vādam per montēs Cilicum Lyciamque Chimaeram atque Asiam laetē Bosporicumque mare , ac freta quae mersēre deō Nephelēida pontō ! ( quās tenuit bīlīs alba noverca malās !)
Nē quis sit passus pedibus currendus amantī , posse volō cūnctās orbe meāre viās . Vae tē dīre poēta ! tuīs sōlācia nūgīs sternūtantia sunt perdita , dextra manū .