OCL-LL | Page 66

— 62
3 = Et ibunt : populi multi , et dicent / Venite , et ascendamus ad Montem Domini , et ad Domum
Dei Jacob : et docebit nos vias suas : et ambulabimus in semitis Ejus . Quia de Sion exibit Lex , et verbum Domini de Jerusalem = et omnes in unum venient haurire aquas cum gaudio de fontibus Salvatoris \ et ipsi facient opera Fidei12 .
Et ideo gaudet in Domino3 prò vobis universa 4 Ecclesia . Sanctorum , et laetatur in spe Fidei vestrae , quae secundum mensuram gratiae donationis Christi5 per charitatem operatur in vobis , et tanto plus operatur quanto graviores sunt necessitates Ecclesiae , et infirmatates populorum .
Et iterum gaudebit in Domino6 , quia per incrementa fidei vestrae magis ac magis florebit7 Vinea Domini Sabaoth8 9 , et plus impinguabitur , et dila tabi tur electum Christi Ovile : et tersis lacrymis surget Ecclesia Sponsa Christi quasi de deserto ’ magis pulchra , magis decora , et formosior , et magis deliciis affluens 10 : et progredietur quasi aurora consurgens , pulchra ut luna , electa ut Sol , terribilis ut
1 Cfr . Is . 12 , 3 .
2 Cfr . 1 Thes . 1 , 3 .
3 Cfr . Phil . 4 , 4 .
4 Parola ritoccata .
5 Cfr . Eph . 4 , 7 , e , per le parole seguenti , cfr . Gal . 4 , 5 .
6 Cfr . Phil . 4 , 4 .
7 Cfr . Cant . 2 , 15 .
8 Cfr ., p . e ., Rom . 9 , 29 .
9 Cfr . Cant . 8 , 5 .
10 Idem .