— 252 —
proprium Sanguinem in Ara Crucis introivit semel in Sancta aeterna Re [ de ] mptione1 dixit = Consummatum est — 12 .
Ergo consummatum est etiam quod dictum est a Domino per Isaiam Prophetam ( c . 2 . v . 2 . et seqq )
= Et erit in novissimis diebus praeparatus mons
Domus Domini in vertice Montium , et elevabitur super colles , et fluent ad eum omnes gentes . Et ibunt populi multi , et dicent . Venite et ascendamus ad Montem Domini , et ad Domum Dei Israel , et docebit nos vias suas , et ambulabimus in semitis Ejus , quia de Sion exibit Lex , et verbum Domini de Jerusalem . Et judicabit gentes , et arguet populos multos ... Repleta est terra argento , et auro , et non est finis thesaurorum ejus =.
Et consummatum est quod scriptum3 est per
Prophetam ( Psal . 2 . v . 6 ) quia D . N . J . C . a Domino
Deo excelso constitutus est Rex super Sion Montem Sanctum Ejus , idest super universam Ecclesiam , et data est Ei omnis potestas in Coelo et in terra4 , ut praedicaret praeceptum Domini5 ad regendas omnes gentes in justitia , et aequitate 6 .
Et benedictus Deus , et D . N . J . C ., Qui secun-
1 Cfr . Hebr . 9 , 11-12 .
2 Cfr . Io . 19 , 30 .
3 Orig . dictum .
4 Cfr . Mt . 28 , 18 .
5 Cfr . Ps . 18 , 9 .
6 Cfr . Prov . 1 , 3 .