OCL-LL | Page 250

os meum sicut per os Asinae Balaam1 loquatur
Angelus Domini : tamen certus sum quod Tu in bonitate tua respicis me saltem ut errantem ovem de Ovili Christi , et audis me non ut sapientem in Cathedra , sed ut vocem ovis belantis ad Pastorem dum lupi hinc inde numero et feritate excrescentes gregem Christi dispergere nituntur : ergo ut ovis exterrita propter lupos , sed respiciens ad primarios Pastores , qui sunt in Ovili gaudens cum spe belatus extollo quantum valeo sed in Christo J [ esu ] Dtornino ] N .[ ostro ] : et apud Eminentiam12 tuam nominatila quia per Te et caeteri in Ecclesiae Principatu Fratres tui3 possunt audire me .
At quid est , quod inter plurimas oves divina repletas pinguedine , et mira sanctitate , doctrina , et peritia saginatas una est et haec minima , et debilis , et infirma , et clauda , lepra et ulceribus foedata , et vulneribus sauciata , quae audet belare ?
Quia quanto plus omnibus indiget , et sospitate caret4 , et infìrmitate laborat tanto magis belare constringitur , ... '. .. . . . ....
Sed iterum parcat Eminentia tua , quia scias oportet , quod si inter molestos oviculae belatus irrepserit haedinus strepitus non voluntatis , sed5 im-
1 Cfr . Num . 22 , 22-30 . Si tengano presenti le circostanze nelle quali il Pallotti scrive ( determinate , tra l ’ altro , dalla
« Repubblica Romana » ).
2 Parola ritoccata .
3 Orig . quia per te et caeteri et omnes possunt audire me .
4 Parola ritoccata .
5 Orig . est .