10 EGG ( JOHN REINOLDS )
Ferre per auras Fractum aetate parentem Fertur mira ciconia , Cum iam senectus invida Vires negarit , tollere nec sinat 5 Corpus effaetum , celerique penna Se librare per aetheris meatus . Si sit nacta cibum montibus aviis , Partem maiorem languida mater habet ; Sic in parentem certat officiis piis , 10 Hi , memor , in tenera quod nutrivere senecta ; Haud secus , Anglorum qua Principe terra superbit , Elisa , sacrae sceptra nunc terrae tenens , Quae dedit aethereo lumine prima frui , Dilectam patriam mitis adhuc regit , 15 Et tanquam propriam colit parentem , Et parens nutrit propriam parentem . Ergo nunc populi mater eris tui , Elisa , te tantum colet , Sera et turba nepotum , 20 Te vivente , precetur , Vivat Elisa .
43