Wykehamist Pattern Poetry August 2021 | Page 34

3 SHEPHERD ’ S PIPE ( RICHARD WILLES )
Io . Martino Oltingero Germano Pastoriciam fistulam .
Haec est illa dies , qua Christus homodeus omni Errato vacuus , primis puer octo diebus , Abluit errantem puerili sanguine mundum . Quod donum ? Quae strena potest reddi melior ? Aut magis ex animo , sanguis quam sit proprius ? 5 Scilicet Augusti xenio praestantior , Quaecumque strena et fuit ullo tempore . Aurea mittendi dona arbitror hinc Enatum penitus morem celebrem . Non puero magis acceptum deo 10 Id referes ulli quam principi ? Chara mihi mea Melpomene , Egregium fer xenium . Cui vinum carmina fundam ? MARTINO Oltingero 15 Illum carminibus Vino illum celebra . Carmine quonam ? Dulcisonanti . At vino ? 20 Vino Cos .
LUTETIAE KAL . IAN .
25