E T C C O N T E S T S beatrice cottini
AQUA EUM IAM COMPLECTITUR
W I N T E R / S P R I N G 2 0 2 2
Hadrianus , hoc est mihi nomen et , ut scilicet , ego princeps Imperii Romani sum . Putatisne me , principem omnia habentem , laetum esse ? Sed quomodo laetus esse possum si cor meum dolet et lacrimae de oculis meis labuntur ?! Hodie , magni dei secum advexerunt hominem cui nomen est Antinous … meus Antinous !
Antinous erat ut sol qui , post tempestatem , nubes atras pellit : erat adulescens formosissimus qui amabat me ut amabat discere .
Septem annos ante , ego meo Antinoo occurri , cum iter faciebam ad Bithyniam , propter Septem annos ante , ego meo Antinoo occurri , cum iter faciebam ad Bithyniam , propter magistrum eius , qui volebat eum a me cognosci . Is erat magnificus , cum eum vidi , rubere incepi : eum amabam . Posthac saepe exibamus et , cum Romam redire debui , is mecum venit quia nolebam eum solum relinquere .
Sex annos Antinous in villa mea habitavit et cum eo multa itinera feci : Nos laeti eramus . Sed nunc , nunc is mecum non est , corpus eius , quod tres dies ante , inter bracchia mea erat , iam aqua fluminis Nili complectitur .
Is , antequam ad Aegyptum advenit , promisit se epistulam mittere cum in Aegypto fuisset . Ego tres dies hanc epistulam expectavi , et hodie , ecce servus , epistulam tenens , dixit : Antinous est … mortuus , dicunt aliquem eum in aquam iecisse …
Nulla verba feci , cor meus palpitabat , nolebam servo credere . Epistuam sumpsi : sciebam eam esse epistulam Antinoi , ergo statim eam aperui “ mi Hadriane , ut promisi , ecce epistula mea . Iam sanus in Aegypto sum , navis , quae me advehere debet , mox adveniet , ergo multa scribere non possum . Post decem dies ad villam redire potero , ergo me in portu expecta ! Te amo .”
Aureus of Hadrian , 138 . Metropolitan Museum CC0 Images .