PRIMA Winter 2021 | Page 24

AMICITIA SINGULARIS , CONTINUED
Ubi Publius ludi advenit lanista in solo dormiebat quod nimis vinum cum prandio biberat . Gladiatores arma non gerebant . Publius conflictionem gladiatorum spectavit . Magnus gladiator multos gladiatores superavit non armis sed manibus suis . Tum Publius faciem gladiatoris magni vidit . Fuit Priscus gladiator quem Publius et pater suus in arena saepe spectabant et quem Publius in via mane vidit . “ I e ludo mi puer ! Ludus puero non est decens !” exclamavit Priscus . Subito homo Publium pulsavit . Statim Priscus Publium iuvit . Priscus hominem adivit et mox eum superavit . Priscus vitam Publii salvavit . “ Prisce quondam tibi donum dabo .” dixit Publius .
Post diem ludi Publius timebat . Domum cucurrit et patrem suum salutavit . “ Pater non iam opto esse gladiator . Opto esse argentarius sed libertatem amico meo cupio . Amicus meus gladiator nomine Priscus vitam meam salvavit . Emesne Prisco libertatem ?” Publius rogavit .
“ Quod Priscus vitam tuam salvavit libertatem suam emam .” respondit pater Publii . “ Multas gratias tibi ago .” Publius patri dixit .
Itaque pater Publii Priscum manumisit . Publius et Priscus semper erunt amici boni . P R I M A | 2 4