OCL-Vol.-6-1 | Page 332

Societatis , idest omnium Orationum , Disciplinarum , Eleemosynarum , lejuniorum , Vigiliarum , ac coeterorum bonorum operum , quae passim din noctuque ( adjuvante omnipotenti Deo ) peraguntur a nobis et a Religiosis , et Monialibus SS . Ordinum , et Cong [ regatio ] num , Monachorum , Fratrum , et Clericorum Regularium , necnon ab omnibus Confratemitatibus , et piis Institutis ubique terrarum jam existentibus juxta ad (!) Apostolicam Concessionem nobis factam a SS . D [ omino ] N [ ostro ] Papa
Pio IX . Anno R [ eparatae ] S [ alutis ] MDCCCXXXXVII ; nec non et ad lucrandas Indulgentias Partiales , et Plenarias iisdem Ordinibus , Confratemitatibus et piis institutis a Summis Pontificibus elargitas . Sed tamen omnes nos tecum simul vinculo fratemae charitatis coniuncti humiliter deprecamur Deum Patroni Omnipotentem , et Filium ejus unicum D [ omi ] num N . I . C . et Spiritum Sanctum Paraclitum ab utroque procedentem ut per merita et intercessionem B [ eatissi ] mae VfirginisJ Mariae Apostolorum Reginae , et omnium Angelorum , atque Sanctorum , et per merita ejusd [ em ] D . N . I . C . sicut divina Charitas nos conjunxit in terris ità (!) nos omnes tecum conjungere dignetur in
Regno aetemae Charitatis . Am [ en ].
Datum Romae ex S . Recessu SS . Salvatoris in Undà VI . Idus Decfembris ] An [ no ] D [ omini ] MDCCCXXXXVHI /
309