OCL-LL | Page 58

— 54 —
et bonam famam : ut seductores , et veraces : sicut qui ignoti , et cogniti .
= Quasi morientes , et ecce vivimus : ut castigati , et non mortificati .
= Quasi tristes , semper autem gaudentes : sicut egentes , multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes , et omnia possidentes .
Os meum patet ad vos 1 o dilectissimi , et desideratissimi florentes12 in Xto [= Christo ]: sed per esempla (!), et verba Doctoris Veritatis dilatatum est cor vestrum3 in Domino , ut omnes in unum per charitatem efficiamini aurea Ecclesiae Christi corona 4 .
Revera5 quia haereses , et impietates dierum nostrorum exterruerunt6 vos ; et vos ipsi videntes , et audientes sic admirati estis , et conturbati , et commoti estis (!) 7 , ut dolores in spiritu vehementi8 passi sitis , propterea9 ascensiones fidei vestrae ita disponuntur10 11in corde vestro11 , ut eadem fides vestra per charitatem , et per sanam doctrinam sit semper
1 Cfr . 2 Cor . 6 , 11 .
2 Florentes agg . post .
3 Cfr . 2 Cor . 6 , 11 .
4 Orig . in unum sitis corona Ecclesiae florentis .
5 Orig ., al posto di Revera un Et .
6 Parola ritoccata .
7 Cfr . Ps . 47 , 6 .
8 Cfr . Ps . 47 , 8 .
9 Parola fortemente ritoccata .
10 La parola sovrasta un altro in cancellato .
11 Cfr . Ps . 83 , 6 .