OCL-LL | Page 266

— 262 —
Sicut fui cum Moyse ita ero tecum [, ] non dimittam te , nec derelinquam te : confortare , et esto robustus ... confortare igitur , et esto robustus valde ... Ecce praecipio tibi confortare , et esto robustus . Noli metuere , noli timere , quia tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris . —
Et recte dictum1 est plus Vobis12 quam Josue quia Petro ut Christi Vicario3 , et Vobis4 per Ipsum5 ut Ejus adjutoribus inter furentes hujus saeculi fluctus Naviculae regimen datum est per universam Ecclesiam , Josue vero non sic .
Et sicut posuit Vos6 Dominus Principes in Regno suo etiam ad faciendam vindictam in nationibus , increpationes in populis : ad alligandos Reges eorum in compendibus , et nobiles eorum in manicis ferreifs ] 7 prout exigit sanctissimi Nominis sui gloria , et Animarum salus , ita plus Vobis8 quam Ezechieli dicit Dominus ( Ezech : c . 3 . v . 7 . 8 . 9 ) = Domus autem Israel nolunt audire te , quia nolunt audire Me : omnis quippe Domus Israel attrita fronte est , et duro corde . Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum , et frontem tuam duriorem frontibus eorum .
1 Orig . dicstur .
2 Orig . vobis .
3 Vicario agg . post . 4 II Vobis sovrasta un per cancellato e spostato .
5 Segue un Vobis cancellato .
6 Orig . vos .
7 Cfr . Ps . 149 , 7-8 .
8 Segue una virgola annullata .