OCL-LL | Page 24

— 20 —•
Et ideo omnes qui pie vivunt in Christo
Jesu 1 fiducialiter gaudent , et laudantes benedicunt
Domino12 , Qui sic fecit nobiscum misericordiam suam3 .
Et summa ratione dictum est fiducialiter gaudent- . quia non solum ad regendum Populum tuum in justitia et aequitate secundum Dei voluntatem , sed etiam sicut decet S [ acra ] m Rfegiam ] M [ aiestatem ] Tfuam ] ad augendam in omnibus utilitatem Ecclesiae , praecipue Quae est in Regno tuo , et ad illam defendendam omni tempore , sicut losue4 , ita et Tibi dicit Dominus Omnipotens — Sicut fui cum Moyse , ita ero tecum : non dimittam te , nec derelinquam te : confortare et esto robustus ... confortare et esto robustus valde ... Ecce praecipio tibi confortare , et esto robustus . Noli metuere , noli timere , quia tecum est Dominus Deus tuus ad quaecumque perrexeris ( losu : c . 1 . v . 5 . et seqq ) [.]
Sed gaudio magno valde laetatur in Domino universa Ecclesia Sanctorum sive Quae in Caelis5 est , sive Quae in terris , quia diebus , quibus facta est meretrix Civitas fidelis , et6 in Civitate Domini
1 Cfr . 2 Tim . 3 , 12 .
2 Cfr ., come fonte remota , Dan . 3 , 52-90 .
3 Cfr . Eccli . 50 , 24 .
4 Sul personaggio di Giosuè v . Enciclopedia Cattolica , voi . VI , coll . 470-473 .
5 Orig . caelis . Cfr . Col . 1 , 20 .
6 Facta [...] et agg . post . Cfr . Is . 1 , 21 .