OCL-LL | Página 182

— 178 —
voluntate Dei unusquisque nostrum * ministerium suum impleat12 per eumdem Christum Dominum nostrum . Amen .
Quid est , quod homo ignotus , imperitus , et qui sub altero coelo quammaxime longe est a vobis audet per epistolam venire ad Vos ?
Parcat Reverentia vestra viro3 contemplanti miram divinae Providentiae ordinationem , quae facta est super vos4 , et copiam gratiarum , et donorum
Dei , quae data est Vobis , quia5 in infinnitate mea mihi non suppetunt vires ad continendos sensus summae laetitiae , et spei , qui sunt in corde meo prò vobis , et prò Ecclesia Christi , quae est in terra vestra .
Certus sum enim , quod R [ everentia ] V [ estra ] in illa charitate , quae per Spiritum Sanctum diffusa est in cordibus vestris6 , quaeque , sicut D . N . J . C . oravit Patrem , facit omnes credentes in Christum ut unum cum Deo , sicut Pater , Filius , et Spiritus
Sanctus unum sunt7 , benigne patitur audire me imperite loquentem , et non ut sapientem in cathedra , sed ut minimum inter fratres in Domo Dei .
Primum quidem gratias ago Deo meo , quia
1 Orig . vestrum .
2 Cfr . 2 Tim . 4 , 5 .
3 Segue un debili annullato .
4 Orig . prò vobis .
5 Orig . et ideo .
6 Cfr . Rom . 5 , 5 .
7 Cfr . Io . 17 , 21-22 .