— 14 —
ram Gratiarum , Virtutum , et donorum Dei varietatem , et copiam supereffluentem , quae data est Tibi , quia ipse sensus laetitiae , et summae spei secundum Deum in corde suo continere non valet .
Et certus sum , quod S [ acr ] a R [ egia ] M [ aiestas ] T [ ua ] in illa Charitate \ Quae nobis peccatoribus dedit Unigenitum Dei Patris Filium , Quique venit non ministrari , sed ministrare12 , et cum hominibus conversatus est3 , clementissime patitur audire4 me etiam imperite loquentem sub scabello pedum tuorum 5 .
Primum quidem laetatus sum6 in Domino7 , et gratias ago Deo8 meo , et Patri D . N . J . C ., quia dum fremebant Gentes , et Populi meditabantur mania9 , et Reges terrae sic videntes , et audientes mirati sunt , commoti sunt , conturbati sunt , et tremor apprehendit eos 10 , et dolores vehementes passi Sunt ; intercedente vero B [ eata ] Dei Genitrice Maria , Virgine Immaculata per gratiam ejusdem D . N . J . C .
1 Orig . charitate .
2 Cfr . Mt . 20 , 28 .
3 Cfr . Bar . 3 , 18 .
4 La parola sovrasta un etiam cancellato e spostato .
5 Cfr . Ps . 109 , 1 .
6 Sum agg . post . Cfr . Ps . 121 , 1 .
7 " Pc QQ Q
8 Cfr '. 1 Cor .’ 1 ,’ 4 e 1 Cor . 14 , 18 .
9 Cfr . Ps . 2 , 1 .
10 Cfr . Ps . 47 , 7 .