LA MARIOLOGÍA DE LA MADRE ÁGREDA ANTONIO MARIA ARTOLA, CP | Page 146

APENDICE I
DOCUMENTOS Doc. A CARTA DEL CAPÍTULO GENERAL OFM AL PAPA B. PABLO VI
Beatissime Pater, Bene novit Sanctitas Tua, Fratres Minores, pro 179 Capitulo generali Ordinis sui celebrando, apud Conventum Ordinis Praedicatorum de sancto Petro Martyre dictum, acongregatos esse. Ad Capitulum generale non tantum a Fratribus, sed a Sororibus varia mittuntur proposita. Fratres ergo Capitulares, qui hoc documentum subscribunt, plurimarum Monialium Conceptionistarum vota, grato animo, suscipientes, ad pedes Sanctitatis Tuae filiali devotione provoluti, declarationem ac petitionem exhibent prout hic continentur: Causa beatificationis et canonizationis venerabilis Servae Dei Mariae a Jesu Coronel y Arana, Monialis Conceptionistae, quae monasterium sub titulo ac sub regula Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis in oppido Ágreda fundavit ac rexit, atque plura de re mystica ac de excellentiis Genitricis Dei, praessertim vero opus Mística Ciudad de Dios dictum, eleganter scripsit, nullum progressum facit ex quo a Sancta Sede silentium impositum est propter controversias doctrinales ex eius scriptis exortas. Cum vero status questionis in praesentiarum satis mutatus sit tam ex decretis